baltic sea library
f
  • home
    • about us
    • contact/imprint
    • editors
    • partners
    • links
    • data protection
  • news
  • places
  • essays
  • authors
    • danish
    • english
    • estonian
    • finnish
    • german
    • icelandic
    • latin
    • latvian
    • lithuanian
    • norwegian
    • polish
    • russian
    • sami
    • swedish
  • texts
    • danish
    • english
    • estonian
    • finnish
    • german
    • icelandic
    • latin
    • latvian
    • lithuanian
    • norwegian
    • polish
    • russian
    • sami
    • swedish
  • audios
  • newsletter

Latin

Tempus adest floridum,

surgunt namque flores,

Vernales in omnibus

imitantur mores. 


Hoc quod frigus laeserat,

reparant calores, 


cernimus hoc fieri

per multos labores.

 

Sunt prata plena floribus,

iucunda aspectu,

Ubi iuvat cernere

herbas cum delectu,

Gramina et platae quae

hyeme quiescunt.

Vernali in tempore

virent et accrescunt.

 

Terra ornatur floribus

et multo decore,

Nos honestis moribus

et vero amore,

Gaudeamus igitur

tempore iucundo,

Laudemusque Dominum

pectoris ex fundo.

29. Porro angustiam maximam mentis, quam in ipso perpessus est itinere, dum illud iter pararetur, Domino revelante pater noster sanctissimus ante praescivit. Visum namque est illi quadam nocte, quod tempus esset passionis Domini, et quod ille praesens adesset, cum dominus Iesus Christus a Pilato duceretur ad Herodem et rursus ab Herode ad Pilatum, denique cum a Iudeis et militibus sputa et obprobria patiens, per omnia membra verberibus, ut ipsi videbatur, afficeretur, ipse non sufferens illum sic puniri accurrens, opposuit se post dorsum eius verberantibus, omniaque verbera, quae illi infligebantur ipse in corpore suo susciperet, excepto, quod statura procerior, capite illi eminentior videbatur, et idcirco illud defendere non poterat. Hanc itaque visionem miles invictus Christi, quid significaret, prius / non cognovit, quam de hoc itinere reversus mente tractavit, quanta opprobria et irrisiones ibi sustinuerit et in quanta angustia fuerit quantasque blasphemias in Deum illatas ibi sustulerit. Nam quantum ad eius pertinuit animum, ibi ille sine dubio pro Christo passus est, et ibi Christus in servo suo prius sibi illata denuo sustinuit improperia. Porro quod caput illius defendere non poterat, hoc significare putabat, quia caput Christi Deus, quod passiones, quas sancti in hoc mundo pro Christo sustinent, partim ad ipsam etiam Dei pertineant maiestatem, quas ipse in se quodammodo compatiendo suscipiens, ad tempus quidem tolerat, sed quandoque districte iudicabit; sicut scriptum est: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus.

30. Nec praetereundum quoque videtur, qualiter Domini virtus post hanc profectionem iam dictis Sueonibus patefacta sit. Gens enim quaedam longe ab eis posita, vocata Cori, Sueonum principatui olim subiecta fuerat; sed iam tunc diu erat, quod rebellando eis subici dedignabantur. Denique Dani hoc scientes, tempore supra dicto, quo domnus episcopus iam in partes Sueonum advenerat, navium congregata multitudine, ad eandem perrexerunt patriam, volentes et bona eorum diripere et sibi eos subiugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum adventu conglobati in unum, coepere viriliter resistere et sua defendere. Dataque sibi victoria, medietate populi Danorum caede prostrata, aedias quoque naves eorum diripuerunt, auro et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens praedictus rex Olef populusque Sueonum, volentes sibi nomen adquirere, quod facere possent quae Dani non fecerint, et quia sibi etiam antea subiecti fuerant, innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes. Et primo quidem improvise ad quandam urbem regni ipsorum vocatam Seeburg, in qua erant septem milia pugnatorurn, devenientes, penitus illam devastando et spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque dierum arri/pientes, ad aliam urbem ipsorum, quae Apulia dicebatur, effero corde properabant. Erant autem in ea urbe quindecim milia hominum bellatorum. Cum itaque illo advenissent, conclusis ipsis in civitate, isti a foris urbem debellare, illi de intus coepere viriliter repugnare; illi intrinsecus defendebant, isti exterius impingebant. Sicque transierunt dies octo, ut omni die a mane usque ad vesperam dimicantes bello instarent, et multi hinc et inde caderent, neutra tamen pars victoriam obtineret: cum ecce nono die populus Sueonum diutina caede fatigatus coepit angustari, et timido corde expavescens, hoc solum cogitare, quomodo inde evaderent. ,Hic‛, inquiunt, ,non proficimus, et naves nostrae longius absunt‛. Nam quinque dierum, ut praediximus, iter erat ad portum, in quo naves eorum stabant. Cum ergo, quid sibi esset agendum, nimium turbati omnimodis nescirent, quaerendum sortibus statuerunt, utrum dii eorum eis vellent auxiliari, ut vel victoriam caperent vel vivi inde evaderent. Missis itaque sortibus, neminem deorum, qui eis subsidio esse vellet, repperire potuerunt. Quod cum denunciaretur in populo, ululatus et gemitus immensus exortus est in castris, omnisque virtus ab eis recessit. ,Quid‛, inquiunt, ,infelices acturi sumus? Dii recesserunt a nobis, et nullus eorum adiutor est nostri. Quo fugiemus? Ecce naves nostrae longius sunt positae, fugientibus nobis, isti insequentes ad internetionem nos delebunt. Quae ergo nobis erit spes?‛

Cum itaque in tanta essent angustia positi, quidam negotiatorum, memores doctrinae et institutionis domni episcopi, suggerere eis coeperunt: ,Deus‛, inquiunt, ,christianorum multotiens ad se clamantibus auxiliatur et potentissimus est in adiuvando. Quaeramus, an ille nobiscum esse velit, et vota ei placita libenti animo spondeamus‛.

Omnium itaque rogatu supplici missa est sors, et inventum, quod Christus eis vellet auxiliari. Quod cum publice denunciatum cunctis innotuisset, omnium corda ita subito roborata sunt, ut confestim ad urbem expugnandam intrepidi vellent accedere. ,Quid‛, inquiunt, ,nunc nobis formidandum quidve pavendum est? Christus est nobiscum; pugnemus et viriliter agamus, nihil nobis obstare poterit. Nec / deerit nobis certa victoria, quia potentissimum deorum nostri adiutorem habemus‛. Conglobati ergo omnes, laeto et forti animo ad debellandam profecti sunt urbem. Cumque in circuitu astantes pugnam inire vellent, ab his qui intrinsecus erant postulatum est, ut copia eis daretur loquendi. Quod cum rex Sueonum annuisset, illi subsecuti sunt: ,Nobis iam pax magis quam pugna placet, et foedus vobiscum inire cupimus. Et primo quidem quicquid ex spoliis Danorum praeterito anno in auro et armis adquisivimus, vobis pro munere foederis damus. Deinde pro unoquoque hominum in hac urbe constitutorum dimidiam libram argenti offerimus, et insuper censum, quem antea solebamus, vobis persolvimus, et datis obsidibus, abhinc subiecti et obaudientes, sicuti antea fuimus, vestro imperio esse volumus‛. Cum haec itaque oblata fuerint, necdum tamen animi iuvenum sedari poterant, verum alacriores facti et absque metu imperterriti pugnare tantum desiderantes, armis se urbem et omnia quae haberent vastaturos ipsosque captivos abducturos dicebant. Rex vero et principes saniori consilio dextras ab eis accipientes, foedus inierunt, et thesauris innumerabilibus atque obsidibus 30 sibi collatis, cum gaudio ad sua reversi sunt.

Denique pace inter eos foederata, statim Sueones Christi domini nostri omnipotentiam collaudantes eiusque magnificentiam viribus totis, quod vere magnus super omnes deos esset, praedicantes, quid ipsi, per quem tantam obtinuissent victoriam, vovere deberent, sollicite quaerere coeperunt. Unde a christianis edocti negotiatoribus, qui simul aderant, Christo domino placitum devoverunt ieiunium, ita ut ad sua reversi, postquam domi septem dies essent, alios septem omnes pariter a carne abstinerent, sed et post hoc quadraginta diebus evolutis, ipsi quoque unanima conventione quadraginta sequentes similiter a carne abstinentiam agerent. Quod et factum est; omnesque qui ibi affuerant hoc statutum libenti perfecerunt animo. Multi etiam post haec reverentia et amore Christi apud eos ieiuniis, quae christiani observabant, insistere et elemosinis, quia hoc Christo gratum didicere, quoslibet pauperes adiuvare coeperunt. Sicque favore omnium praedictus Erimbertus sacerdos libere apud eos quae Dei sunt agere, et cunctis Christi potentiam laudantibus, religionis divinae in illis partibus / devotio augmentum sui ab eo tempore sine ullius contradictione coepit habere. 

De natura Baltici maris
Capitulum 10
 
Nunc autem, quoniam locorum se praebuit occasio, ad rem videtur aliquid de natura Baltici maris dicere. [...]  »Sinus«, inquit [Einhard, Vita Caroli, cap. 12], »quidam ab occidentali occeano orientem versus porrigitur.« Sinus ille ab incolis appellatur Balticus, eo quod in modum baltei longo tractu per Scithicas regiones tendatur usque in Greciam, idemque mare Barbarum seu pelagus Scithicum vocatur a gentibus quas alluit barbaris. Occidentalis autem occeanus ille videtur, quem Romani Britannicum scribunt, cuius latitudo immensa, terribilis et periculosa complectitur ab occasu Britanniam, quae nunc Anglia dicitur, a meridie Fresos tangit, cum ea parte Saxonum, qui nostrae diocesi pertinent Hammaburgensi. A solis ortu habet Danos ostiumque Baltici maris et Nordmannos, qui ultra Daniam consistunt; ab aquilone vero idem occeanus insulas praeterlabitur Orchadas, deinde infinitis orbem terrae spaciis ambit, sinistrorsum habens Hyberniam, Scotorum patriam, quae nunc Irland dicitur, dextrorsum vero scopulos Nordmanniae, ulterius autem insulas Island, Gronland; ibi terminat occeanus qui dicitur caligans.


Capitulum 11

Quod autem dicit eundem »sinum longitudinis incompertae«, hoc nuper apparuit in sollertia fortissimorum virorum Ganuz Wolf, satrapae Danorum, sive Haroldi, regis Nordmannorum, qui magno viae labore multoque sociorum periculo quantitatem huius maris perscrutantes, ancipiti demum iactura ventorum ac pyratarum fracti victique redierunt. Affirmant autem Dani, longitudinem huius ponti saepe a pluribus expertam, secundo flatu per mensem aliquos a Dania pervenisse in Ostrogard Ruzziae. Latitudinem vero illam ponit, »quae nusquam centum milia passuum excedat, cum in multis«, ait, »locis contractior inveniatur.« Quod in ostio eiusdem sinus videri potest, cuius ab oceano introitus inter Alaburc, promunctorium Daniae, scopulosque Nortmanniae tam strictus invenitur, ut facili saltu per noctem carbasa traiciantur. Item egressus limitem Danorum idem pontus late brachia tendit, quae denuo contrahit e regione Gothorum, qui a latere Wilzos habent. Deinde quanto interius vadit, tanto latius hinc inde diffunditur. [...]

 

Capitulum 17

Praeterea recitatum est nobis, alias plures insulas in eo ponto esse, quarum una grandis Aestland dicitur, non minor illa de qua prius diximus. Nam et ipsi Deum christianorum prorsus ignorant, dracones adorant cum volucribus, quibus etiam litant vivos homines, quos a mercatoribus emunt, diligenter omnino probatos, ne maculam in corpore habeant, pro qua refutari dicuntur a draconibus. Et haec quidem insula terrae feminarum proxima narratur, cum illa superior non longe sit a Birca Sueonum.

 

Capitulum 18

Illae autem insulae quae Sclavis adiacent insigniores accepimus esse tres. Quarum prima Fembre vocatur. Haec opposita est Wagris, ita ut videri possit ab Aldinburg, sicut illa quae Laland dicitur. Altera est contra Wilzos posita, quam Rani [vel Runi] possident, gens fortissima Sclavorum, extra quorum sentenciam de publicis rebus nichil agi lex est: ita metuuntur propter familiaritatem deorum vel potius daemonum, quos maiori cultu venerantur quam ceteri. Ambae igitur hae insulae pyratis et cruentissimis latronibus plenae sunt, et qui nemini parcant ex transeuntibus. Omnes enim quos alii vendere solent, illi occidunt. Tertia est illa quae Semland dicitur, contigua Ruzzis et Polanis; hanc inhabitant Sembi vel Pruzzi, homines humanissimi, qui obviam tendunt his ad auxiliandum, qui periclitantur in mari vel qui a pyratis infestantur. Aurum et argentum pro minimo ducunt, pellibus habundant peregrinis, quarum odor letiferum nostro orbi propinavit superbiae venenum. Et illi quidem ut stercora haec habent ad nostram credo dampnationem, qui per fas et nefas ad vestem anhelamus marturinam, quasi ad summam beatitudinem. Itaque pro laneis indumentis, quae nos dicimus faldones, illi offerunt tam preciosos martures. Multa possent dici ex illis populis laudabilia in moribus, si haberent solam fidem Christi, cuius praedicatores immaniter persecuntur. Apud illos martyrio coronatus est illustris Boemiorum episcopus Adalbertus. Usque hodie profecto inter illos, cum cetera omnia sint communia nostris, solus prohibetur accessus lucorum et fontium, quos autumant pollui christianorum accessu. Carnes iumentorum pro cibo sumunt, quorum lacte vel cruore utuntur in potu, ita ut inebriari dicantur. Homines cerulei, facie rubea, et criniti. Praeterea inaccessi paludibus, nullum inter se dominum pati volunt.

 

Capitulum 19

Sunt et aliae in hoc ponto insulae plures, ferocibus barbaris omnes plenae, ideoque fugiuntur a navigantibus. Item circa haec littora Baltici maris ferunt esse Amazonas, quod nunc terra feminarum dicitur. Eas aquae gustu dicunt aliqui concipere. Sunt etiam qui referant, eas fieri praegnantes ab hiis qui praetereunt negociatoribus, vel ab hiis quos inter se habent captivos, sive ab aliis monstris, quae ibi non rara habentur. Et hoc credimus etiam fide dignius. Cumque pervenerint ad partum, si quid masculini generis est, fiunt cynocephali, si quid feminini, speciosissimae mulieres. Hae simul viventes, spernunt consortia virorum, quos etiam, si advenerint, a se repellunt viriliter. Cynocephali sunt, qui in pectore caput habent; in Ruzzia videntur sepe captivi, et cum verbis latrant in voce. Ibi sunt etiam qui dicuntur Alani vel Albani, qui lingua eorum Wizzi dicuntur, crudelissimi ambrones; cum canicie nascuntur; de quibus auctor Solinus meminit. Eorum patriam canes defendunt. Si quando pugnandum est, canibus aciem struunt. Ibi sunt hommes pallidi, virides et macrobii, quos appellant Husos; postremo illi qui dicuntur Antropofagi et humanis vescuntur carnibus. Ibi sunt alia monstra plurima, quae recitantur a navigantibus sepe inspecta, quamvis hoc nostris vix credibile putetur. [...]

 

Capitulum 21

[...] Fertilissima regio est Sueonia, ager frugibus et melle opimus, extra quod pecorum fetu omnibus antefertur, oportunitas fluminum sylvarumque maxima ubique peregrinis mercibus omnis regio plena. Ita nullis egere Sueones dicas opibus, excepta quam nos diligimus sive potius adoramus, superbia. Omnia enim instrumenta vanae gloriae, hoc est aurum, argentum, sonipedes regios, pelles castorum vel marturum, quae nos ammiratione sui dementes faciunt, illi pro nihilo ducunt. In sola mulierum copula modum nesciunt. Quisque secundum facultatem suarum virium duas aut tres et amplius simul habet; divites et principes absque numero. Nam et filios ex tali coniunctione genitos habent legitimos. Capitali vero pena multatur, si quis uxorem alterius cognoverit, aut vi oppresserit virginem, sive qui alterum spoliaverit bonis suis, aut iniuriam fecerit. Hospitalitate quamvis omnes Yperborei sint insignes, praecipui sunt nostri Sueones; quibus est omni probro gravius hospicium negare transeuntibus, ita ut studium vel certamen habeant inter illos, quis dignus sit recipere hospitem. Cui exhibens omnia amicos eum suos certatim per singulas dirigit mansiones. Haec illi bona in moribus habent. Praedicatores autem veritatis, si casti prudentesque ac ydonei sunt, ingenti amore fovent, adeo ut concilio populorum communi, quod ab ipsis »warh« vocatur, episcopos interesse non renuant. Ubi de Christo et christiana religione crebro audiunt non inviti. Et fortasse facili sermone ad nostram fidem illi persuaderentur, nisi quod mali doctores, dum sua quaerunt, non quae Iesu Christi, scandalizant eos, qui possent salvari.

 

Capitulum 24

Inter Nordmanniam et Sueoniam Wermilani et Finnedi degunt, et alii; qui nunc omnes sunt christiani, respitiuntque ad Scaranensem ecclesiam. In confinio Sueonum vel Nortmannorum contra boream habitant Scritefini, quos aiunt cursu feras praeterire. Civitas eorum maxima Halsingland, ad quam primus ab archiepiscopo designatus est Stenphi episcopus, quem ipse mutato nomine Symonem vocavit. Qui etiam multos earundem gentium sua praedicatione lucratus est. Praeterea sunt alii numero carentes Sueonum populi, de quibus ad christianitatem conversos accepimus solos Gothos, Wermilanos et partem Scritefinorum, vel qui illis vicini sunt.

 

Capitulum 25

Igitur ut brevem Sueoniae vel Suediae descriptionem faciamus: haec ab occidente Gothos habet et civitatem Scaranem, a borea Wermilanos cum Scritefinnis, quorum caput Halsingland, ab austro longitudinem habet illius Baltici maris, de quo ante diximus; ibi civitas magna Sictone. Ab oriente autem Ripheos montes attingit, ubi deserta ingentia, nives altissimae, ubi monstruosi hominum greges ultra prohibent accessum. Ibi sunt Amazones, ibi Cynocephali, ibi Ciclopes, qui unum in fronte habent oculum. Ibi sunt hii quos Solinus dicit Ymantopodes, uno pede salientes, et illi qui humanis carnibus delectantur pro cibo, ideoque sicut fugiuntur, ita etiam iure tacentur. Narravit mihi rex Danorum sepe recolendus, gentem quandam ex montanis in plana descendere solitam, statura modicam, sed viribus et agilitate vix Suedis ferendam. »Hiique incertum esse unde veniant; semel aliquando per annum vel post triennium«, inquit, »subiti accedunt. Quibus nisi totis resistatur viribus, omnem depopulantur regionem, et denuo recedunt.« Aliaque multa recitari solent, quae brevitati studens omisi, ab his dicenda, qui haec se vidisse testantur.

Gesta Danorum - Praefatio

[...] Huius itaque regionis extima partim soli alterius confinio limitantur, partim propinqui maris fluctibus includuntur. Interna vero circumfusus ambit Oceanus, qui sinuosis interstitiorum anfractibus nunc in angustias freti contractioris evadens, nunc in latitudinem sinu diffusiore procurrens complures insulas creat. Quo fit, ut Dania mediis pelagi fluctibus intercisa paucas solidi continuique tractus partes habeat, quas tanta undarum interruptio pro varia freti reflexioris obliquitate discriminat. Ex his Iutia granditatis inchoamentique ratione Danici regni principium tenet, quae sicut positione prior ita situ porrectior Theutoniae finibus admovetur. A cuius complexu fluminis Eydori interrivatione discreta cum aliquanto latitudinis excremento septentrionem versus in Norici freti litus excurrit. In hac sinus, qui Lymicus appellatur, ita piscibus frequens exsistit, ut non minus alimentorum indigenis quam ager omnis exsolvere videatur.

Huic etiam Fresia minor adiacet, quae a Iutiae prominentia subsidentium camporum ac gremii devexioris inclinata recessu maximos frugum proventus beneficio Oceani inundantis assequitur. Cuius refluxionis vis plus utilitatis an periculi incolis afferat, ambiguum exstat. Siquidem tempestatis magnitudine perruptis aestuariis, quibus apud eos maritimi fluctus intercipi solent, tanta arvis undarum moles incedere consuevit, ut interdum non solum agrorum culta, verum etiam homines cum penatibus obruat.

Post Iutiam insula ad orientem versus Fionia reperitur, quam a continenti angusti admodum aequoris interiectus abrumpit. Haec sicut ab occasu Iutiam, ita ab ortu Sialandiam prospectat, conspicua necessariarum rerum ubertate laudandam. Quae insula amoenitate cunctas nostrae regionis provincias antecedens medium Daniae locum obtinere putatur, ab extimae remotionis limite pari spatiorum intercapedine disparata.

Ab huius ortivo latere occasivum Scaniae media pelagi dissicit interruptio, opimam praedae magnitudinem quotannis piscantium retibus adigere soliti. Tanta siquidem sinus omnis piscium frequentia repleri consuevit, ut interdum impacta navigia vix remigii conamen eripiat nec iam praeda artis instrumento, sed simplici manus officio capiatur.

Ceterum Hallandia ac Blekingia ab integritate Scaniae ceu rami duplices ex unius arboris stipite promeantes Gothiae Norvagiaeque longae declinationis spatiis diversisque recessuum interstitiis adnectuntur. [...]

 

At quoniam regio haec Suetiam Norvagiamque tam vocis quam situs affinitate complectitur, earum quoque, sicut et Daniae, partes ac climata memorabo. Quae provinciae septentrionali polo subiectae Bootemque et Arcton respicientes ipsum frigentis zonae parallelum ultima sui porrectione contingunt; post quas humanis sedibus locum inusitata algoris saevitia non relinquit. Ex quibus Norvagia saxei situs deformitatem naturae sortita discrimine rupibus infecunda ac scopulis undiquesecus obsita glaebarum vastitate tristes locorum salebras repraesentat. In cuius parte extima ne noctu quidem diurnum sidus occulitur, ita ut continui solis praesentia alternos horarum dedignata successus utrique tempori pari luminis administratione deserviat. [...]

 

Et ut paulo altius Norvagiae descriptio replicetur, sciendum, quod ab ortu Suetiae Gothiaeque contermina aquis utrimquesecus Oceani vicinantis includitur. Eadem a septentrione regionem ignoti situs ac nominis intuetur, humani cultus expertem, sed monstruosae novitatis populis abundantem, quam ab adversis Norvagiae partibus interflua pelagi separavit immensitas. Quod cum incertae navigationis exsistat, perpaucis eam ingredientibus salutarem reditum tribuit.

Ceterum Oceani superior flexus Daniam intersecando praetermeans australem Gothiae plagam sinu laxiore contingit; inferior vero meatus eius Norvagiaeque latus septentrionale praeteriens ad ortum versus magno cum latitudinis incremento solido limitatur anfractu. Quem maris terminum gentis nostrae veteres Gandwicum dixere. Igitur inter Gandwicum et meridianum pelagus breve continentis spatium patet, maria utrimquesecus allapsa prospectans; quod nisi rerum natura limitis loco congressis paene fluctibus obiecisset, Suetiam Norvagiamque conflui fretorum aestus in insulam redegissent. Harum ortivas partes Skritfinni incolunt. uae gens inusitatis assueta vehiculis montium inaccessa venationis ardore sectatur locorumque complacitas sedes dispendio lubricae flexionis assequitur. Neque enim ulla adeo rupes prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniat. Primo siquidem vallium profunda relinquens scopulorum radices tortuosa gyratione perlabitur sicque meatum crebrae declinationis obliquitate perflectit, donec per sinuosos callium anfractus destinati loci cacumen exsuperet. Eadem apud finitimos mercium loco quorundam animalium pellibus uti consuevit.

Suetia vero Daniam ab occasu Norvagiamque respiciens a meridie et multa orientis parte vicino praeteritur Oceano. Post quam ab ortu quoque multiplex diversitatis barbaricae consertio reperitur.

Danicam vero regionem giganteo quondam cultu exercitam eximiae magnitudinis saxa veterum bustis ac specubus affixa testantur. Quod si quis vi monstruosa patratum ambigat, quorundam montium excelsa suspiciat dicatque, si callet, quis eorum verticibus cautes tantae granditatis invexerit. Inopinabile namque quivis miraculi huius aestimator advertet, ut molem super plano minime vel difficile mobilem in tantum montanae sublimitatis apicem simplex mortalitatis labor aut usitatus humani roboris conatus extulerit. Utrum vero talium rerum auctores post diluvialis inundationis excursum gigantes exstiterint an viri corporis viribus ante alios praediti, parum notitiae traditum. Talibus, ut nostri autumant, subitam mirandamque nunc propinquitatis, nunc absentiae potestatem comparendique ac subterlabendi vicissitudinem versilis corporum status indulget, qui hodieque scrupeam inaccessamque solitudinem, cuius supra mentionem fecimus, incolere perhibentur. Eiusdem aditus horrendi generis periculis obsitus raro sui expertoribus incolumitatem regressumque concessit.

***

Dan  3.6.4 
[1] Triennium fortissimis militiae operibus emensus, opima spolia delectamque praedam Rorico destinat, quo sibi propiorem amicitiae eius gradum conscisceret. [2] Cuius familiaritate fultus filiae eius Geruthae connubium impetravit, ex qua filium Amlethum sustulit.

Dan  3.6.5
[1] Tantae felicitatis invidia accensus Fengo fratrem insidiis circumvenire constituit. [2] Adeo ne a necessariis quidem secura est virtus. [3] At ubi datus parricidio locus, cruenta manu funestam mentis libidinem satiavit. [4] Trucidati quoque fratris uxore potitus incestum parricidio adiecit. [5] Quisquis enim uni se flagitio dederit, in aliud mox proclivior ruit; ita alterum alterius incitamentum est. [6] Idem atrocitatem facti tanta calliditatis audacia texit, ut sceleris excusationem benevolentiae simulatione componeret parricidiumque pietatis nomine coloraret. [7] Gerutham siquidem, quamquam tantae mansuetudinis esset, ut neminem vel tenui laesione commoverit, incitatissimum tamen mariti odium expertam, salvandaeque eius gratia fratrem a se interfectum dicebat, quod mitissimam et sine felle feminam gravissimum viri supercilium perpeti indignum videretur. [8] Nec irrita propositi persuasio fuit. [9] Neque enim apud principes fides mendacio deest, ubi scurris interdum gratia redditur, obtrectatoribus honos. [10] Nec dubitavit Fengo parricidales manus flagitiosis inferre complexibus, geminae impietatis noxam pari scelere prosecutus.

Dan  3.6.6
[1] Quod videns Amlethus, ne prudentius agendo patruo suspectus redderetur, stoliditatis simulationem amplexus extremum mentis vitium finxit eoque calliditatis genere non solum ingenium texit, verum etiam salutem defendit. [2] Quotidie maternum larem pleno sordium torpore complexus abiectum humi corpus obsceni squaloris illuvie respergebat. [3] Turpatus oris color illitaque tabo facies ridiculae stoliditatis dementiam figurabant. [4] Quicquid voce edebat, deliramentis consentaneum erat; quicquid opere exhibuit, profundam redolebat inertiam. [5] Quid multa? Non virum aliquem, sed delirantis fortunae ridendum diceres monstrum. [6] Interdum foco assidens favillasque manibus verrens ligneos uncos creare eosdemque igni durare solitus erat; quorum extrema contrariis quibusdam hamis, quo nexuum tenaciores exsisterent, informabat. [7] Rogatus, quid ageret, acuta se referebat in ultionem patris spicula praeparare. [8] Nec parvo responsum ludibrio fuit, quod ab omnibus ridiculi operis vanitas contemneretur, quamquam ea res proposito eius postmodum opitulata fuerit.

Dan  3.6.7 
[1] Quae sollertia apud altioris ingenii spectatores primam ei calliditatis suspicionem iniecit. [2] Ipsa namque exiguae artis industria arcanum opificis ingenium figurabat, nec credi poterat obtusi cordis esse, qui tam exculto manus artificio calluisset. [3] Denique exactissima cura praeustorum stipitum congeriem asservare solebat. [4] Fuere ergo, qui eum vegetioris ingenii asserentes sapientiam simplicitatis praetextu occulere profundumque animi studium stoliditatis commento obscurare putarent, nec aptius astum deprehendi posse, quam si illi inter latebras usquam excellentis formae femina applicaretur, quae animum eius ad amoris illecebras provocaret. [5] Natura siquidem tam praeceps in Venerem esse ingenium, ut arte dissimulari non possit; vehementiorem quoque hunc motum fore quam ut astu interpellari queat, ideoque, si is inertiam fingeret, futurum, ut, occasione suscepta, voluptatis illico viribus obtemperaret. [6] Procurantur igitur, qui iuvenem in longinquas nemorum partes equo perductum eo tentamenti genere aggrederentur.

Dan  3.6.8
[1] Inter quos forte quidam Amlethi collacteus aderat, a cuius animo nondum sociae educationis respectus exciderat. [2] Hic praeteriti convictus memoriam praesenti imperio anteponens Amlethum inter deputatos comites instruendi potius quam insidiandi studio prosequebatur, quod eum ultima passurum non dubitaret, si vel modicum sensati animi indicium praebuisset, maxime vero, si Venereis palam rebus uteretur. [3] Quod ipsi quoque Amletho obscurum non fuit. [4] Equum siquidem conscendere iussus ita se de industria collocavit, ut suum ipsius cervici dorsum obvertens adversa caudam fronte spectaret. [5] Quam frenis quoque complecti coepit, perinde atque ea parte ruentis equi impetum moderaturus. [6] Qua astutiae meditatione patrui commentum elusit, insidias expugnavit. [7] Ridiculum satis spectaculum fuit, cum idem habenae expers, regente caudam sessore, procurreret.

Dan  3.6.9 
[1] Procedens Amlethus, cum obvium inter arbusta lupum habuisset, comitibus tenerioris aetatis equum occurrisse dicentibus, perpaucos huiusmodi in Fengonis grege militare subiunxit, ut modesto, ita faceto imprecationis genere patrui divitias insecutus. [2] Qui cum illum prudenti responso usum astruerent, ipse quoque se de industria locutum asseverabat, ne aliqua ex parte mendacio indulgere videretur. [3] Falsitatis enim alienus haberi cupiens, ita astutiam veriloquio permiscebat, ut nec dictis veracitas deesset, nec acumunis modus verorum indicio proderetur.

Dan  3.6.10 
[1] Idem litus praeteriens, cum comites, invento periclitatae navis gubernaculo, cultrum a se eximiae granditatis repertum dixissent: 'Eo', inquit, 'praegrandem pernam secari convenit,' profecto mare significans, cuius immensitati gubernaculi magnitudo congrueret. [2] Arenarum quoque praeteritis clivis, sabulum perinde ac farra aspicere iussus, eadem albicantis maris procellis permolita esse respondit. [3] Laudato a comitibus responso, idem a se prudenter editum asseverabat. [4] Ab iisdem, quo maiorem exercendae libidinis audaciam sumeret, de industria relictus, immissam a patruo feminam, perinde ac fortuito oblatam, obscuro loco obviam recepit constuprassetque, ni collacteus eius tacito consilii genere insidiarum indicium detulisset. [5] Considerans enim, quonam aptius modo occultum monitoris officium exsequi periculosamque iuvenis lasciviam praecurrere posset, repertam humi paleam oestri praetervolantis caudae submittendam curavit. [6] Egit deinde ipsum in ea potissimum loca, quibus Amlethum inesse cognovit, eoque facto maximum incauto beneficium attulit. [7] Nec callidius transmissum indicium quam cognitum fuit. [8] Siquidem Amlethus, viso oestro simulque stramine, quod caudae insitum gestabat, curiosius pernotato, tacitum cavendae fraudis monitum intellexit. [9] Igitur insidiarum suspicione conterritus, quo tutius voto potiretur, exceptam amplexibus feminam ad palustre procul invium protrahit. [10] Quam etiam peracto concubitu, ne rem cuiquam proderet, impensius obtestatus est. [11] Pari igitur studio petitum ac promissum est silentium: maximam enim Amletho puellae familiaritatem vetus educationis societas conciliabat, quod uterque eosdem infantiae procuratores habuerit.

Dan  3.6.11 
[1] Domum itaque reductus, cunctis, an Veneri indulsisset, per ludibrium interrogantibus, puellam a se constupratam fatetur. [2] Interrogatus rursum, quo rem loco egerit quove pulvino usus fuerit, ungulae iumenti cristaeque galli, laquearibus quoque tecti innixum se dixit. [3] Horum enim omnium particulas vitandi mendacii gratia, cum tentandus proficisceretur, contraxerat. [4] Quae vox multo circumstantium risu excepta est, quamquam nihil rerum veritati per iocum detraxerit. [5] Puella quoque ea de re interrogata nihil eum tale gessisse perhibuit. [6] Fides negationi habita est eo quidem pronius, quo minus satellites facti conscios fuisse constabat. [7] Tum is, qui praestandi indicii gratia oestrum signaverat, ut salutem Amlethi vaframenti sui beneficio constitisse monstraret, nuper se eius unice studiosum exstitisse dicebat. [8] Nec inepta iuvenis responsio fuit: ne enim indicis meritum neglegere putaretur, quiddam straminis gerulum subitis allapsum pennis, quodque paleam posteriore corporis parte defixam gestaret, sibi conspectum retulit. [9] Quod dictum ut ceteros cachinno concussit, ita Amlethi fautorem prudentia delectavit.

Dan  3.6.12 
[1] Superatis omnibus arcanamque iuvenilis industriae seram patefacere nequeuntibus, quidam amicorum Fengonis praesumptione quam sollertia abundantior fore negabat, ut inextricabile calliditatis ingenium usitato insidiarum genere proderetur. [2] Maiorem quippe eius pervicaciam esse quam ut levibus experimentis attingi debeat. [3] Quamobrem multiplici illius astutiae simplicem tentationis modum afferri non oportere. [4] Subtiliorem itaque rationis viam altiore animi sensu a se repertam dicebat, exsecutioni non incongruam et propositae rei indagationi efficacissimam. [5] Fengone siquidem per ingentis negotii simulationem de industria absentiam praestante, solum cum matre Amlethum cubiculo claudi oportere, procurato antea viro, qui ambobus insciis in obscura aedis parte consisteret, quid illis colloquii foret, attentius excepturus. [6] Futurum enim, ut, si quid filius saperet, apud maternas aures eloqui non dubitaret nec se genetricis fidei credere pertimesceret. [7] Idem se explorationis ministrum cupidius offerebat, ne potius auctor consilii quam exsecutor videretur. [8] Delectatus sententia Fengo, facta longinquae profectionis simulatione, discedit.

Dan  3.6.13
[1] Is vero, qui consilium dederat, conclave, quo cum matre Amlethus recludebatur, tacite petivit submissusque stramento delituit. [2] Nec insidiarum Amletho remedium defuit: veritus enim, ne clandestinis cuiuspiam auribus exciperetur, primum ad ineptae consuetudinis ritum decurrens obstrepentis galli more occentum edidit, brachiisque pro alarum plausu concussis, conscenso stramento, corpus crebris saltibus librare coepit, si quid illic clausum delitesceret, experturus. [3] At ubi subiectam pedibus molem persensit, ferro locum rimatus suppositum confodit egestumque latebra trucidavit. [4] Cuius corpus in partes conscissum aquis ferventibus coxit devorandumque porcis per os cloacae patentis effudit atque ita miseris artubus caenum putre constravit.

Dan  3.6.14 
[1] Taliter elusis insidiis, conclave repetit. [2] Cumque mater magno eiulatu questa praesentis filii socordiam deflere coepisset: 'Quid,' inquit, 'mulierum turpissima, gravissimi criminis dissimulationem falso lamenti genere expetis, quae scorti more lasciviens nefariam ac detestabilem tori condicionem secuta viri tui interfectorem pleno incesti sinu amplecteris et ei, qui prolis tui parentem exstinxerit, obscenissimis blandimentorum illecebris adularis? [3] Ita nempe equae coniugum suorum victoribus maritantur; brutorum natura haec est, ut in diversa passim coniugia rapiantur; hoc tibi exemplo prioris mariti memoriam exolevisse constat. [4] Ego vero non ab re stolidi speciem gero, cum haud dubitem, quin is, qui fratrem oppresserit, in affines quoque pari crudelitate debacchaturus sit. [5] Unde stoliditatis quam industriae habitum amplecti praestat et incolumitatis praesidium ab extrema deliramentorum specie mutuari. [6] In animo tamen paternae ultionis studium perseverat, sed rerum occasiones aucupor, temporum opportunitates opperior. [7] Non idem omnibus locus competit. [8] Contra obscurum immitemque animum altioribus ingenii modis uti convenit. [9] Tibi vero supervacuum sit meam lamentari desipientiam, quae tuam iustius ignominiam deplorare debueras. [10] Itaque non alienae, sed propriae mentis vitium defleas necesse est. [11] Cetera silere memineris.' [12] Tali convicio laceratam matrem ad excolendum virtutis habitum revocavit praeteritosque ignes praesentibus illecebris praeferre docuit.

Dan  3.6.15 
[1] Reversus Fengo insidiosae explorationis auctorem nusquam repertum diutinae inquisitionis studio prosequebatur, nemine se eum uspiam conspexisse dicente. [2] Amlethus quoque, an ullum ipsius vestigium deprehenderit, per iocum rogatus, in cloacam illum ivisse retulit perque eius ima collapsum ac nimia caeni mole obrutum a subeuntibus passim porcis esse consumptum. [3] Quod dictum, tametsi veri confessionem exprimeret, quia specie stolidum videbatur, auditoribus ludibrio fuit.

Dan  3.6.16 
[1] Cumque Fengo privignum indubitatae fraudis suspectum tollere vellet, sed id, tum ob avi eius Rorici, tum ob coniugis offensam exsequi non auderet, Britanniae regis officio necandum duxit, innocentiae simulationem alieno ministerio quaesiturus. [2] Ita dum occultare saevitiam cupit, amicum inquinare quam sibi infamiam consciscere maluit. [3] Discedens Amlethus matri tacite iubet, textilibus aulam nodis instruat suasque post annum inferias falso peragat, eoque tempore reditum pollicetur. [4] Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, litteras ligno insculptas (nam id celebre quondam genus chartarum erat) secum gestantes, quibus Britannorum regi transmissi sibi iuvenis occisio mandabatur. [5] Quorum Amlethus quietem capientium loculos perscrutatus litteras deprehendit. [6] Quarum perlectis mandatis, quicquid chartis illitum erat, curavit abradi, novisque figurarum apicibus substitutis, damnationem suam in comites suos, mutato mandati tenore, convertit. [7] Nec mortis sibi sententiam ademisse et in alios periculum transtulisse contentus, preces huiusmodi falso Fengonis titulo subnotatas adiecit, ut Britanniae rex prudentissimo ad se iuveni misso filiam in matrimonium erogaret.

Dan  3.6.17 
[1] At ubi in Britanniam ventum, adeunt legati regem litterasque, quas alienae cladis instrumentum putabant, propriae mortis indices obtulerunt. [2] Quo dissimulato, rex hospitali illos humanitate prosequitur. [3] Tunc Amlethus omnem regiarum dapum apparatum perinde ac vulgare edulium aspernatus, summam epularum abundantiam miro abstinentiae genere aversatus est nec minus potioni quam dapibus pepercit. [4] Admirationi omnibus erat, quod alienigenae gentis iuvenis accuratissimas regiae mensae delicias et instructissimas luxu epulas tamquam agreste aliquod obsonium fastidiret. [5] Soluto convivio rex, cum amicos ad quietem dimitteret, per quendam cubiculo immissum nocturna hospitum colloquia clandestino explorationis genere cognoscenda curavit.

Dan  3.6.18
[1] Interrogatus igitur a sociis Amlethus, quid ita hesternis epulis perinde ac venenis abstinuisset, panem cruoris contagio respersum, potioni ferri saporem inesse, carneas dapes humani cadaveris oliditate perfusas ac veluti quadam funebris nidoris affinitate corruptas dicebat. [2] Addidit quoque regem servilibus oculis esse, reginam tria ancillaris ritus officia prae se tulisse, non tam cenam quam eius auctores plenis opprobrii conviciis insecutus. [3] Cui mox socii pristinum mentis vitium exprobrantes variis petulantiae ludibriis insultare coeperunt, quod probanda culparet, causaretur idonea, quod insignem regem excultamque moribus feminam parum honesto sermone lacesseret laudemque meritos extremi dedecoris opprobrio respersisset.

Dan  3.6.19 
[1] Quibus rex ex satellite cognitis talium auctorem supra mortalem habitum aut sapere aut desipere testatus est, tam paucis verbis perfectissimam industriae altitudinem complectendo. [2] Accersitum deinde villicum, unde panem asciverit, percontatur. [3] Qui cum eum domestici pistoris opera confectum assereret, sciscitatur item, ubi materiae eius seges crevisset, et an ullum illic humanae stragis indicium exstaret. [4] Qui respondit haud procul abesse campum vetustis interfectorum ossibus obsitum et adhuc manifesta antiquae stragis vestigia prae se ferentem, quem a se perinde ac ceteris feraciorem opimae ubertatis spe verna fruge consitum dicebat. [5] Itaque se nescire, an panis hoc tabo vitiosi quicquam saporis contraxerit. [6] Quo audito, rex Amlethum vera dixisse coniectans, unde lardum quoque allatum fuisset, cognoscere curae habuit. [7] Ille sues suos per incuriam custodia elapsos putri latronis cadavere pastos asseverabat, ideoque forte eorum carnibus corruptioni affinem incessisse saporem. [8] Cum rex in hoc quoque veracem Amlethi sententiam comperisset, quonam liquore potionem miscuisset, inquirit. [9] Ut favis et aqua temperatam cognovit, demonstratum sibi scaturiginis locum in altum fodere aggressus, complures gladios rubigine adesos reperit, ex quorum odore lymphas vitium traxisse existimatum est. [10] Alii ideo potionem notatam referunt, quod in eius haustu apes abdomine mortui alitas deprehenderit, vitiumque referri gustu, quod olim favis inditum exstitisset.

Dan  3.6.20 
[1] A quo rex culpati saporis causas competenter editas videns, cum ab eodem exprobratam sibi oculorum ignominiam ad generis foeditatem pertinere cognosceret, clam conventa matre, quis sibi pater exstitisset, inquirit. [2] Qua neminem se praeter regem passam dicente, rem quaestione ex ea cognoscendam minatus, quod servo ortus esset, accepit, notatae originis ambiguitatem extorto confessionis indicio perscrutatus. [3] Igitur ut condicionis suae rubore confusus, ita iuvenis prudentia delectatus, eundem, cur reginam servilium morum exprobratione maculasset, interrogat. [4] Sed dum coniugis comitatem nocturno hospitis sermone lacessitam doluit, eandem ancilla matre creatam didicit. [5] Siquidem ille tria se circa eam servilis ritus vitia denotasse dicebat: unum, quod ancillae more pallio caput obduxerit, alterum, quod vestem ad gressum succinxerit, tertium, quod ciborum reliquias dentium angustiis inhaerentes stipite eruerit erutasque commanducaverit. [6] Matrem quoque eius in servitutem captivitate redactam memorabat, ne potius servili more quam genere esse videretur.

Dan  3.6.21 
[1] Cuius industriam rex perinde ac divinum aliquod ingenium veneratus filiam ei in matrimonium dedit, affirmationem quoque eius tamquam caeleste quoddam testimonium amplexatus est. [2] Ceterum comites ipsius, ut amici mandatis satisfaceret, proxima die suspendio consumpsit. [3] Quod beneficium Amlethus tamquam iniuriam simulata animi molestia prosecutus, aurum a rege compositionis nomine recepit, quod postmodum igni liquatum clam cavatis baculis infundendum curavit.

Dan  3.6.22 
[1] Apud quem annum emensus, impetrata profectionis licentia, patriam repetit, nihil secum ex omni regiarum opum apparatu praeter gerulos auri bacillos deportans. [2] Ut Iutiam attigit, praesentem cultum pristino permutavit, moribus, quibus ad honestatem usus fuerat, in ridiculae consuetudinis speciem de industria conversis. [3] Cumque triclinium, in quo suae ducebantur exsequiae, squalore obsitus intrasset, maximum omnibus stuporem iniecit, quod obitum eius falso fama vulgaverat. [4] Ad ultimum horror in risum concessit, exprobrantibus sibi mutuo per ludibrium convivis, vivum affore, quem ipsi perinde ac defunctum inferiis prosequerentur. [5] Idem super comitibus interrogatus, ostensis quos gestabat baculis: 'Hic,' inquit, 'et unus et alius est.' [6] Quod utrum verius an iocosius protulerit, nescias. [7] Siquidem ea vox, quamquam a plerisque vana existimata fuerit, a veri tamen habitu non descivit, quae peremptorum loco pensationis eorum pretium demonstrabat.

Dan  3.6.23  
[1] Pincernis deinde, quo maiorem convivis hilaritatem afferret, coniunctus, curiosiore propinandi officio fungebatur. [2] Et ne gressum laxior vestis offenderet, latus gladio cinxit, quem plerumque de industria destringens supremo digitos acumine vulnerabat. [3] Quamobrem a circumstantibus curatum, ut gladius cum vagina ferreo clavo traiceretur. [4] Idem quo tutiorem insidiis aditum strueret, petitam poculis nobilitatem crebris potionibus oneravit adeoque cunctos mero obruit, ut, debilitatis temulentia pedibus, intra regiam quieti se traderent eundemque convivii et lecti locum haberent.

Dan  3.6.24
[1] Quos cum insidiis opportunos animadverteret, oblatam propositi facultatem existimans, praeparatos olim stipites sinu excipit ac deinde aedem, in qua proceres passim, fusis humi corporibus, permixtam somno crapulam ructabantur, ingressus, compactam a matre cortinam, quae etiam interiores aulae parietes obducebat, rescissis tenaculis decidere coegit. [2] Quam stertentibus superiectam, adhibitis stipitum curvaminibus, adeo inextricabili nodorum artificio colligavit, ut nemo subiectorum, tametsi validius adniteretur, consurgendi effectum assequi posset. [3] Post haec tectis ignem inicit, qui crebrescentibus flammis late incendium spargens totos involvit penates, regiam consumpsit omnesque aut profundum carpentes somnum aut frustra assurgere conantes cremavit.

Dan  3.6.25  
[1] Inde petito Fengonis cubiculo, qui prius a comitibus in tabernaculum perductus fuerat, gladium forte lectulo cohaerentem arripuit suumque eius loco defixit. [2] Excitato deinde patruo, proceres eius igne perire retulit: adesse Amlethum veterum uncorum suorum ope succinctum et iam debita paternae cladi supplicia exigere avidum. [3] Ad hanc vocem Fengo lectulo desiliens, dum proprio defectus gladio nequicquam alienum destringere conatur, opprimitur. [4] Fortem virum aeternoque nomine dignum, qui stultitiae commento prudenter instructus augustiorem mortali ingenio sapientiam admirabili ineptiarum simulatione suppressit nec solum propriae salutis obtentum ab astutia mutuatus ad paternae quoque ultionis copiam, eadem ductum praebente, pervenit. [5] Itaque et se sollerter tutatus et parentem strenue ultus, fortior an sapientior existimari debeat, incertum reliquit.

[...] Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.

 

Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia. quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.

Liber III

[31] super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refer­tus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est.

[32] in eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones.

(...)

[54] triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis. septem Haemodae contra Germaniam vectae in illo sinu quem Codanum diximus; ex iis Scandinavia, quam adhuc Teu­toni tenent, ut fecunditate alias ita magnitudine antestat.

[55] quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque pe­lagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra.

[56] in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tan­tum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae - nudis alio­quin - pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, apud auctores etiam, quos sequi non pigeat, invenio.

[57] Thyle Belcarum litori apposita est, Grais et no­stris celebrata carminibus. in ea, quod ibi sol longe occasurus exurgit, breves utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima illu­strat, per solstitium vero nullae, quod turn iam manifestior non fulgo­re modo sed sui quoque partem maximam ostentat.

pomponius_mela_karte
So etwa soll sich Pomponius Mela die Welt vorgestellt haben.
© Dr. Konrad Miller; Quelle: Mappae Mundi Bd. Vi. "Rekonstruierte Karten"
Cap. 45.
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope inmotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis adspici persuasio adicit. Illuc usque (et fama vera) tantum natura. Ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur. Insigne superstitionis formas aprorum gestant: id pro armis omniumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostis praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. Nec quae natura, quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis in nullo usu; rude legitur, informe profertur, pretiumque mirantes accipiunt. Sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata umore mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant. Si naturam sucini admoto igni temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit.

Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes uno differunt, quod femina dominatur; in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.

Dum pia gratia vult pia premia reddere terris

Vult nova gaudia que sua gloria reddere terris

Vult nova lumina vult sua numina pandere terris

Omnia lucida cunctaque splendida pandere terris

Omnia pymetha cunctaque crimina pellere terris

Omnia sordida cunctaque morbida pellere terris

Ydola perfida vanaque delubra pellere terris

Munera Livonicis lavacri sacra vult dare terris

Irrigui sacra donaque celica vult dare terris

Optima munera premia celica vult dare terris

 

O pia gratia tam pia premia da pia nobis

Hec nova lumina tantaque gaudia da pia nobis

Omnia candida cunctaque splendida da pia nobis

Omnia que bona que pia que nova da pia nobis

Pessima vincere crimina linquere da pia nobis

Sordida tergere morbida pellere da pia nobis

Que mala spernere que bona discere da pia nobis

Optima munera celica premia da pia nobis

Gentibus hec tua pandere numina da pia nobis

Gentibus hiis lavacri dare munera da pia nobis

Laudis et hec tua dicere munia da pia nobis

Hostica prelia vincere carnea da pia nobis

Terrena spernere sydera scandere da pia nobis

Leta trophea futuraque gaudia da pia nobis

 

LIBER PRIMUS. DE LYVONIA

1. De primo episcopo Meynardo. Divinia providencia, memor Raab et Babilonis, videlicet confuse gentilitatis, nostris et modernis temporibus Livones ydolatras ab ydolatrie et peccati sompno taliter igne sui amoris excitavit.

2. Fuit vir vite venerabilis et venerande caniciei, sacerdos ex ordine beati Augustini in cenobio Sigebergensi [Segeberg in Holsatia]. Hic simpliciter pro Christo et predicandi tantum causa cum comitatu mercatorum Lyvoniam venit. Theutonici enim mercatores, Lyvonibus familiaritate coniuncti, Lyvoniam frequenter navigio per Dune flumen adire solebant.

3. Accepta itaque licencia prefatus sacerdos a rege Woldemaro de Ploceke [Polozk] cui Lyvones adhuc pagani tributa solvebant, simul et ab eo muneribus receptis, audacter divinum opus aggreditur, Lyvonibus predicando et ecclesiam in villa Ykescola [Üxküll] construendo.

4. Ex eadem villa primus Ylo pater Kulewene, et Viezo, pater Alonis, primi baptizantur, aliis vicissim sequentibus.

5. Proxima hyeme Lettones, vastata Lyvonia plurimos in captivitatem abducunt. Quorum rabiem declinans idem predicator cum Ykescolensibus silvis committitur. Recedentibus Letthonibus causatur iam dictus Meynardus Lyvonum stulticiam, eo quod municiones nullas habeant, quibus castra fieri pollicetur, si filii Dei censeri et esse decreverint. Placet et promittitur, et ut baptismum recipiant, iuramento firmatur.

6. Igitur estate proxima a Gothlandia lapicide adducuntur. Interim suscipiende fidei sinceritas a Lyvonibus confirmatur secundo. Ante castri Ykescolensis inchoacionem pars populi baptizatur et facto castro universitas se baptizandam, licet mendaciter, pollicetur. Ergo muri a fundamentis exsurgunt. Quinta pars castri sicut a predicatoris surgit expensis, sic eius cedit proprietati, ecclesie fundo ab eo primitus comparato. Perfecto demum castro baptizati recidivant, nondum renati fidem suscipere detrectant. Idem tamen Meynardus ab incepto non desistit. Eo tempore Semigalli, pagani vicini, audita lapidum constructione, ignorantes eos cemento mediante firmari, cum magnis funibus navium venientes, putabant se stulta sua opinione castrum in Dunam trahere, sed a balistariis vulnerati dampna reportantes abierunt.

7. Vicini Holmenses simili promissione prefatum Meynardum circumvenientes facto sibi castro de dolis lucra reportant. Sed primitus qualicumque intencione baptizati sunt, quorum nomina sunt Viliendi, Uldenago, Wade, Waldeko, Gerweder, Vietzo.

8. Inter duorum predictorum castrorum constructionem a Bremensi metropolitano Meynardus in episcopum ordinatur.

9. Consummato autem castro secundo oblita iuramenti mentita est iniquitas sibi, nec est usque ad unum, qui fidem suscipiat. Turbatur nimirum predicantis animus, presertim cum pedetentim rebus suis expilatis, colaphizata familia ipsum suis de finibus exterminare decernant, baptismum, quem in aqua susceperant, in Duna se lavando removere putant, remittendo in Theuthoniam.

10. Habebat idem episcopus cooperatorem in ewangelio, fratrem Theodericum Cisterciensis ordinis, postmodum in Estonia episcopum, quem Lyvones de Thoreyda diis suis immolare proponunt, eo quod fertilior seges ipsius sit in agris eorumque segetes inundacione pluvie perirent. Colligitur populus, voluntas deorum de immolatione sorte inquiritur. Ponitur lancea, calcat equus, pedem vite deputatum nutu Dei preponit. Orat frater ore, manu benedicit. Ariolus deum christianorum equi dorso insidere et pedem equi ad preponendum movere asserit, et ob hoc equi dorsum tergendum, quo deus elabatur. Quo facto, dum equus vite pedem preponit ut prius, frater Theodericus vite reservatur. Idem frater missus in Estoniam propter eclipsim solis, que in die Iohannis baptiste fuit, a paganis plura passus est vite pericula, dicentibus ipsum solem commedere. Eodem tempore Lyvo quidam de Thoreida vulneratus petivit a fratre Theoderico curari, promittens se, si curatus fuerit, baptizari. Frater autem herbas contundens nec tamen herbarum effectum sciens, sed invocato nomine Domini ipsum et in corpore et in anima baptizando sanavit. Et hic primus in Thoreida fidem Christi suscepit. Infirmus eciam quidam fratrem Theodericum vocat, baptismum petit. Quem mulierum proterva prohibet pertinacia a sancto proposito. Sed invalescente egritudine vincitur muliebris incredulitas, baptizatur, orationibus Deo committitur. Cuius morientis animam neophitus quidam ad septem distans miliaria ab angelis in celum deferri vidit et agnovit.

11. Visa aulem Lyvonum pertinacia et labore cassato episcopus predictus collectis clericis cum fratribus mercatorum naves iam in pascha Gothlandiam ituras recedendi proposito aggreditur. Unde Lyvonum astucia christianorum timet et suspicatur super se venturum exercitum, unde dolis et lacrimis et aliis multis modis prefatum ficte revocare student episcopum, dicentes, ut illi quondam beato Martino, licet intentione non simili: ‚Cur nos, pater, deseris aut cui nos desolatos relinquis? Nam recedendo pastor oves suas periculose faucibus luporum exponit?‛ Et ipsi Lyvones plene se fidem suscepturos repromittunt. Credit innocens omni verbo et mercatorum consilio simulque futuri exercitus fiducia accepta cum Lyvonibus revertitur. Promiserant enim aliqui de Theuthonicis et quidam de Danis et de Normannis et de singulis populis exercitum se, si opus foret, adducturos. Post discessum mercatorum redeuntem episcopum Holmenses salutatione et animo Iude salutant, dicentes: ‚Ave rabbi‛ et quo precio sal aut watmal in Gothlandia comparetur, inquirunt. Non differt lacrimas amaritudo cordis, transit Ykescolam et in domum suam recipitur. Statuit diem, ut colligat populum promissi monendum. Diem non servant, promissum non implent. Unde cum suis captato consilio in Estoniam ire proponit, quatinus cum illis, qui ibi hyemaverant, mercatoribus pergat Gothlandiam. Interim Lyvones in via eius procurant interitum, sed ab Annone Thoredensi premunitur et redire monetur. Itaque multipliciter perplexus Ykescolam revertitur, terram declinare non valens.

12. Unde pro captando consilio domno pape clam nuncium suum, fratrem Theodericum de Thoreyda, direxit. Qui videns se de terra exire non posse, pio dolo vicit Lyvonum insidias, vectus equo, habens stolam, librum, aquam benedictam, quasi infirmum visitaturus; et hanc vie sue causam viatoribus interrogantibus pretendens, terram exeundo evasit et ad summum usque pontificem pervenit. Summus itaque pontifex audito numero baptizatorum non eos deserendos censuit, sed ad observationem fidei, quam sponte promiserant, cogendos decrevit. Remissionem quippe omnium peccatorum indulsit omnibus, qui ad resuscitandam illam primitivam ecclesiam accepta cruce transeant.

13. Iam tunc idem episcopus cum duce Suecie, Theuthonicis et Gothis Curones bello adierant, sed tempestate depulsi Vironiam, Estonie provinciam, applicant et triduo terram vastant. Sed dum Virones de fide recipienda tractarent, dux, accepto potius tributo ab eis vela sustollens divertit in molestiam Theutonicorum.

14. Interea pie memorie Meynardus episcopus post multos labores et dolores decidit in lectum et videns se moriturum Lyvonie et Thoreide convocat quosque seniores, inquirens, si post mortem suam deinceps carere velint episcopo. Illi autem magis se episcopo et patre gaudere velle communiter affirmant. Et post paululum episcopus diem clausit extremum.

 

LIBER SECUNDUS. DE EPISCOPO BERTOLDO

1. De consecratione episcopi Bertoldi. Celebratis secundum morem exequiis et episcopo qualicunque Lyvonum planctu et lacrimis sepulto de successore tractatur et ad Bremensem metropolim pro persona ydonea mittitur. Demonstratur de Cysterciensi ordine Lucensis abbatis Bertoldi reverenda persona. Difficilis quidem primitus ad eundum exhibetur, sed metropolitani victus precibus predicationis onus aggreditur.

2. Factus episcopus, primo siue exercitu Domino se committens fortunam exploraturus Lyvoniam pergit, Ykescolam venit et ecclesie dotem ingrediens quosque meliores tam paganos quam christianos coram se colligit. Quos potibus et escis et muneribus datis placare laborat, dicens se eorum vocatione venisse et predecessori suo in solium successisse. Quem quidem primo blande suscipiunt, sed ipsum in Holmensis cymiterii consecratione alii in ecclesia concremare, alii occidere, alii submergere concertabant, egestatem adventus sui causam esse improperabant.

3. Talibus iniciis consideratis clam naves adiit et Gothlandiam revertitur et in Saxoniam procedens Lyvoniensis ecclesie ruinam tam domno pape quam metropolitano et Christi fidelibus conqueritur universis. Igitur domnus papa cunctis signum crucis accipientibus et contra perfidos Lyvones se armantibus remissionem indulget peccatorum, litteras super hiis eidem episcopo Bertoldo sicut et suo dirigens predecessori.

4. Episcopus ergo collectis viris Lyvoniam venit cum exercitu, ad castrum Holme procedens, quod quidem in medio fluminis situm est. Hic misso trans aquam nuncio querit, si fidem suscipere et susceptam servare decernant. Qui se fidem recognoscere nolle nec servare velle proclamant. Episcopus vero neglectis retro navibus ipsis nocere non potuit. Ergo cum exercitu ad locum Rige revertitur et cum suis quid agat consiliatur.

5. Interea contra ipsum Lyvonum universitas colligitur et trans montem Rige stationem faciunt pugnare parati. Dirigunt tamen episcopo nuncium, causam exercitus superducti requirentes. Respondet episcopus causam, quod tamquam canes ad vomitum, sic a fide sepius ad paganismum redierint. Item Lyvones: ‚Causam hanc‛, inquiunt, ‚a nobis removebimus. Tu tantum remisso exercitu cum tuis ad episcopium tuum cum pace revertaris, eos, qui fidem susceperunt, ad eam servandam compellas, alios ad suscipiendam eam verbis non verberibus allicias‛. Episcopus ab eis huius securitatis obsides filios ipsorum requirit, et illi penitus se daturos contradicunt. Interea colligende partis eorum causa breves dant et recipiunt inducias, missis invicem lanceis secundum morem ad confirmationem pacis. In qua pace plures Theutonicos equis pabula querentes occiderunt. Quo viso domnus episcopus ipsorum lancea remissa paci contradixit.

6. De bello episcopi Bertoldi et occisione ipsius. Vociferantur et constrepunt paganico more Lyvones. Armantur ex adverso Saxonum acies ad pugnandum, in paganos precipitantes insultum. Fugiunt Lyvones. Episcopus equi ab eo male detenti velocitate inmiscetur fugientibus. Quem duobus complectentibus tercius, Ymaut nomine, a tergo lancea perfodit, quem et alii membratim dilacerant. Lyvones se subsequi verentes exercitum precipites fugiunt, quia videntes unam occisi Theuthonici galeam militarem, quam capiti suo Lyvo percussor imposuerat. Amisso etenim capite suo nimirum turbatur exercitus et tam equis quam navibus, tam igne quam gladio Lyvonum perdunt segetes.

7. De baptismo Holmensium et Ykescolensium. Quo viso Lyvones, ut maioribus dampnis occurrant, pacem innovant et vocatis ad se clericis primo die in Holme circiter L baptizati sunt, sequenti die in Ykescola circiter centum convertuntur. Sacerdotes per castra suscipiunt, annone mensuram de quolibet aratro ad expensas cuiusque sacerdotis statuendo. Hiis visis mitigatur exercitus et ad reditum preparatur.

8. Lyvones igitur amisso pastore suo consilio clericorum et fratrum nuncios pro successore novo in Theutoniam mittunt. Et sic credula pacis incerte Saxonum turba revertitur. Manent clerici, manet navis una mercatorum. Iam vela ventus depulit, et ecce perfidi Lyvones de balneis consuetis egressi Dune fluminis aqua se perfundunt, dicentes: ¸Hic iam baptismatis aquam cum ipsa christianitate removemus aqua fluminis et fidem susceptam exfestucantes post Saxones recedentes transmittimus.‛ Illi autem, qui recesserant, in cuiusdam arboris ramo quasi caput hominis inciderant, quod Lyvones Saxonum deum putantes et ex hoc inundanciam et pestilenciam sibi immittere credentes, cocto iuxta ritum medone combibentes, captato consilio caput ab arbore ponentes ligna connectunt, quibus caput superpositum, quasi deum Saxonum, cum fide christianorum post recedentes Gothlandiam per mare transmittunt.

9. Mense peracto rupta pace fratres capiendo et male tractando in bona ipsorum grassantur, ea furtim et violenter auferendo. Equis eciam ablatis agri inculti remanent. Unde usque fere ad ducentas marcas ecclesia est dampnificata. Fugit ergo clerus ab Ykescola in Holme, nescius, cui se fortune aut loco committant.

10. Proxima quadragesima collecta Lyvonum universitas decernit, ut quicumque clericus in terra permaneat post pascha, capite puniatur. Unde tam timore mortis quam querendi pastoris causa clerici Saxoniam pergunt. Decreverunt eciam Lyvones mercatores, qui remanserant, occidere. Sed mercatores dantes munera senioribus vite sue consuluerunt.

 

LIBER TERCIUS. DE EPISCOPO ALBERTO

1. Anno Domini MCXCVIII venerabilis Albertus, Bremensis canonicus, in episcopum consecratur.

2. Post consecrationem estate proxima Gothlandiam vadit et ibidem circa quingentos viros signo crucis ad eundum in Lyvoniam signat. Inde per Daciam transiens munera regis Canuti et ducis Woldemari et Absolonis archiepiscopi recepit. Reversus in Theuthoniam in natali Domini Magdeburch plures signat. Ubi rex Philippus cum uxore coronatur. Et coram eodem rege in sentencia queritur, si bona in Lyvoniam peregrinancium sub tuicione pape ponantur, sicut eorum, qui Ierosolimam vadunt. Responsum vero est ea sub protectione apostolici comprehendi, qui peregrinacionem Lyvonie in plenariam peccaminum iniungens vie coequavit Ierosolimitane. [...]

 

VII

1. De anno quinto. Anno quinto sui pontificatus a Theuthonia rediens episcopus viros nobiles, Arnoldum de Meyiendorpe, Bernardum de Sehusen, Theodericum fratrem suum, cum pluribus honestis viris et militibus secum adducit. Cum quibus prospera et adversa pro Deo pati non formidans fltictuanti pelago se committit et provinciam Listrie regni Dacie aggrediens paganos Estones de Osilia insula cum sedecim navibus invenit, qui recenter ecclesia combusta, horninibus occisis et quibusdam captivatis terram vastaverant, campanas et res ecclesie asportaverant, sicut tarn Estones quam Curones pagani in regno Dacie et Suecie hactenus facere consueverant. Armantur peregrini, dampna christianorum volentes ulcisci; sed pagani cognoscentes, quod Lyvoniam pergerent, timentes valde pacem se cum Rigensibus fecisse mentiti sunt. Quibus dum crederent christiani, tunc quidem. manus eorum evaserunt, sed dolis suis nulla eis lucra reportantibus in eundem laqueum, qui paratus erat eis, postea incidunt.

2. De conflictu peregrinorum cum Estonibus in mari. Nam peregrini Deo eos ducente sani et incolumes Wysbu pervenientes a civibus et hospitibus ibidem, existentibus lete suscipiuntur. Post dies aliquot Estones cum universa rapina sua adveniunt, quos pere­grini velificare videntes cives et mercatores incusant, eo quod christiani nominis inimicos cum pace portum suum transire permittant. Quibus dissimulantibus et magis pacis securitate cum eis gaudere volentibus peregrini episcopum suum adeunt et cum eis pugnandi licenciam postulant. Episcopus itaque voluntatem illorum intelligens eos a proposito nititur revocare, turn quia possibile erat eos ab hostibus in pugna periclitari, turn quia ecclesia in gentibus posita, que adventum ipsorum prestolabatur, defectum illorum non poterat recuperare. Ipsi autem oportune inportune instantes et de Dei misericordia non diffidentes ammum suum a proposito nolunt reflectere, nullam inter Estones paganos et Lyvones differenciam affirmantes rogant, ut peticiones eorum admittens hoc pro peccatis eorum ipsis dignetur iniungere. Videns episcopus ipsomm constanciam arbitratur magis expedire cum melior sit obedientia quam victima, voluntati eorum satisfaciens, ut cum paganis viriliter in prelio congrediantur, m remissionem els peccatorum, sicut pecierant, iniungit. Unde peregrim audacter dimicare pro Christi nomine contendunt et armis suis potenter accinoti naves, cum quibus erant ituri, cum festinacione preparant, Quod Estones ex adversa parte intelligentes octo piraticis ab alus aliquantulum remotis putant se in medio peregrinos venientes posse concludere et ita naves contra se preparatas capere. Theuthonici itaque cum impetu irruentes in eos piraticas duas ad Estones ingrediuntur, quibus sexaginta viris occisis naves campanis, indumentis sacerdotahbus et captivis christianis onerate ad civitatem Wysbu deducuntur. Terciam piraticam quidam ex Theuthonicis, fortis viribus, insiliens utraque manu gladium tenet evaginatum et hinc inde percuciens duos ac viginti ex hostibus solus prosternit. In qua cede ultra vires eo laborante velum ab octo viris, qui adhuc erant superstites, in altum ducitur et sie vento velum extollente idem homo captivus deducitur et postea navibus in unum collectis occiditur et illa navis propter paucitatem hominum igne comburitur. Hiis itaque gloriose peractis peregrini omnes pro collata sibi victoria omnipotent! Deo gracias referunt, et episcopus homines cum rebus, quas pagani Danis abstulerant, venerabili domno Andree Lundensi remisit archiepiscopo.

Tunc peregrini Wysbu diucius morari nolentes iter inceptum peragunt et Rigam usque perveniunt. De quorum adventu cives et alii in Riga morantes valde gavisi obviam eis exeunt et cum reliquiis tarn episcopum quam omnem comitatum ipsius honorifice suscipiunt.

3. De itinere Cauponis cum fratre Theoderico ad summum pontificem. Post hec frater Theodericus cum peregrinis, qui per annum illum in Lyvonia sub cruce sua Deo militaverant, in Theuthoniam abiens quendam Lyvonem, Cauponem nomine, qui quasi rex et senior Lyvonum de Thoreyda, secum assumit et magna parte Theuthonie perlustrata tandem eum Romain duxit et apostolico exhibet. Quem apostolicus benignissirne recipiens deosculatur et de statu gencium circa Lyvoniam existencium multa perquirens pro conversione gentis Lyvonice Deo plurimum congratulatur. Transactis diebus aliquantis idem venerabilis papa Innocencius predicto Cauponi dona sua, videlicet centum aureos, porrigit et in Theuttoniam redire volenti magno caritatis affectu valedicens benedicit et bibliotecam beati Gregorii pape manu scriptam episcopo Lyvoniensi pei fratrem Theodericum mittit.

4. De expeditione regis de Plosceke in Ykescola. Eadem estate rex de Ploceke cum exercitu Lyvoniam ex improviso intrans castrum Ykescole impugnat. Cui Lyvones tamquam Komines inermes repugnare non audentes promittunt se ei pecuniam daturos. Quam rex acceptans cessat ab obsidione. Porro Theuthonici interim quidam missi ab episcopo cum balistis et armis castrum Holme preoccupant et rege
veniente et ipsum castrum expugnare volente equos quam plures vulnerant et Ruthenos propter sagittas Dunam transire non audentes fugant.

5. De captivitate sacerdotum et pecorum ablatione a rege Wiscewalde cum Letonibus. Rex autem de Gercike cum Lethonibus Rigam procedens in pascuispecoraciviumrapit, duossacerdotes, lohannem de Vechte et Volchardum de Harpenstede, iuxta Montem Antiquum silvam cum peregrinis succidentem capit et Theodericum Brudegame cum civibus eum insequentem occidit.

6. De sarcofago sacerdotis divinitus prolongato. Eodem temporo quidam monachus nomine Sifridus in of ficio sacerdotali ciiram animarum sibi commissam in parrochia Holme devotissime peragit et in Dei servicio die ac nocte persistens sue bone conversationis exemplo Lyvones imbuit. Tandem post diutumum laborem Deo felicem terminum vite sue imponente moritur. Cuius corpusculum more fidelium w ad ecclesiam deferens cum lacrimis neophitorum turba prosequitur. Cui tamquam filii dilecto patri sarcofagum de bonis lignis facientes asserem unum ad operculum incisum de toto pede nimis brevem inveniunt. Unde commoti lignum, quo prolongari possit, diu quesitum et tandem inventum asseri predicto conformantes clavis affigere temptant, sed eum prius sarcofago superponentes et diligencius intuentes vident illum non arte luirnana sed divina prolongatum et optime sarcofago secundum desiderium ipsorum adaptatum. De quo facto parrochiani exhylarati lignum inutiliter a se incisum abiciunt et pastore suo fidelium more sepulto Deum benedicunt, qui in sanctis suis talia facit miracula. [...]

De glacialibus hospitiis itinerantium
Liber I - Cap. XXVI
 

historia_01_26Usus enim habet, ut publice vie tempestatibus lignorum, sylvarumque casu obstructe, communi sumptu et labore, dolabris as securibus reficiantur: densitate vero nivium occluse, iumentorum, vehiculorumque nivalium transitu viritim aperiantur, vel penes littora marina, aut super ipsum mare congelatum signis in glacie constitutis vie generales deducantur, e quibus ad humanas habitationes pateat apertum iter.

Ne autem simili ratione inferiores Germani Vandalicas urbes, ac regiones inhabitantes, magnitudine nivium sylvestres, seu campestres vias replentium, in maximis commerciis negotiatorum impediantur, hospitia super littus maris, et planis scopulis, vel ipsa aperta glacie mira quadam industria collocant. Trabes enim oblongas duorum, vel trium pedum super glaciem elevatas ad fundamentorum et edium distinctionem ordinant, ac desuper domos necessarias, hasque tabulatas lateraliter imponunt, foco carbonario in estuariis abundanter (quemadmodum omnibus aliis ad leta convivia requisitis) utentes, nulliusque exploratoris, aut latronis, insidiatorisque versutias formidantes, quoniam plus securitatis in glacie, quam palatio gaudent se adeptos: eoque securiores, alacrioresque permanent, quo frigora surrexerint acriroa et venti fortiores: qui fundamenta hospitiorum subtus perflantes, firmiora efficiunt, atque solidant, et conservant, donec calidis Austri spiraculis tota haec domorum machina circa vernale equinoctium dissoluta, in continentem terram, nulla pensione localis hospitii persoluta, deportetur.

De frigoribus autem illius Germanici, seu Gothici maris, plura meminit Albertus Crantzius diligentissimus omnium regionum scriptor. Ait enim: Anno Domini M.CCC.XXIII gelidissimo frigore constringebatur mare, ut pedestri itinere per glacie de littore Lubicensi in Daniam et in Prussiam mare transiretur, dispositis per loca opportuna in glacie hospitiis. Anno M.CCC.XCIX per brumam gelu terras ac maria constrinxit, ut sicco vestigio e Lubeca per mare in urbem Sundensem et inde in Daniam perveniretur. Anno M.CD.XXIII gelu fuit per brumam incomparabile et inauditum, quod equites e Gedano Prussiae in Lubecam per viam navigantium transirent incolumes et deinde a Magnopoli per mare in Dania, hospitia habentes in glacie. Anno M.CC.XCIIII congelatum est mare Cimbricum, ut a Iuthia in Aslogiam equitaretur. Praeterea etsi multis seculis postea secuta sunt asperrima frigora, et marinorum fluminum congelationes, tamen quia frequentius acciderant, vix annotata reperiuntur.

 

De pulchritudine et ubertate insulae Gothorum Elandiae

Liber secundus - Cap. XXIII

 

historia_02_23Elandia, sive Oelandia, una est ex insulis Gothici maris, brevissimo maris interiectu a Gothia Meridionali divisa, omnium insularum pulcherrima: multis enim bonis adeo referta est, quod spatii brevitatem (duorum diernum itinere absolvendam) soli fertilitas recompenset. Prata et campi odore herbifico, indicibili suavitate mirabundi. Ibi plurimi greges equorum parvorum, sed validissimorum, ut puta qui fortitudine et agilitate multis eximii corporis equis praevalent: quosque domestici et exotici negotiatores pro voluptate emunt, atque in terras remotas veluti naturae miracula venales exportant. Ingeniosissimi enim sunt, ut saltibus et choreis, buccinae vel tympani sono per eos adaptari possint, quorum exercitium est huiusmodi spectaculis acquirere quaestum. Insuper instruuntur, ut circulos ferreos, aut ligneos non admodum amplos more canum transiliant, saltuatimque vivacissima pernicitate sese gyrando revolvant. Proprio etiam nomine moniti magis, vel minus id faciunt, iuxta arbitrium imperantis. Pascuntur huiusmodi equi, ubi opus est, piscibus sole tostis et lignis abietinis: cervisiaque et vino usque ebrietatem potantur, prout in simili infra de alcibus ostendetur.

Haec igitur insula frugibus, pascuis, pecudibus, armentis et piscibus tantum abundat, ut propriis commoditatibus sufficiat et alienis: eamque gratiam et aestimationem boves et pecora, ac butyrum ultra mare exportata habent, quasi medicinalia forent.

Habuit olim haec insula arces plures, tam naturae, quam artis praesidio locis opportunissimis fabricatas et munitas: quarum aliquae in templa Christiani ritus commutate sunt, hodie non minus patriae defensioni, quam religioni deservientes: alique bellorum turbine penitus desolatae. Una tamen usque in praesentem aetatem omnium altior et fortior Borcholm dicta, permansit: cuius celsitudine Gothicum mare eminus navigantes, veluti specula pro ventorum, ac portuum directione adhuc utuntur, praesertim Angli, Scoti, Selandi, Hollandi, quibus admodum necessaria est illustrium locorum cognitio in eo mari.

Haec insula fere tota ambitur marmoreis saxis sursum, deorsumque penes littora XX vel XXX pedum altitudine, quasi artificum manu ex industria collocatis. Immo et in oris eius Orientalibus aperto mari obiectis, plures amoenissimi portus sunt: ad quos non minus curiositatis, quam necessitatis causa extranei navigantes, veluti naturae spectaculum visuri accedere solent.

In hac insula tempore pacis reges Gothorum et Sueonum, ob insignem eius amoenitatem et venandi exercitium, aestates transigere consueverunt. Etiam quia viciniori maris tractu ultramarini principes commodius cum eis in arduis causis expediendis ibidem congredi possunt.

Praeterea prope Aquilonare littus eius exurgit mons excelsus: quem nauticum vulgus vitandi infelicis ominis et marinae tempestatis gratia, Virginem vocat: atque in eius portu manentes certis munusculis puellis dari solitis, utpote chirothecis, fericeis zonis et similibus, eas tanquam amico munere placant. Nec ingratum montis numen sentire videntur, prout aliquando factum meminit antiquitas, voce lapsa iussum fuisse donantem mutare portum, ne periclitaretur: et ita faciendo salvus factus est, ubi alii sunt perclitati. In eo monte certis anni temporibus dicitur esse conventus Aquilonarium maleficarum, ut examinent praestigia sua. Tardius ministerio daemonum accedens, dira afficitur correptione. Sed haec opinioni, non assertioni cedant.

 

De famosissima insula Gothorum, Gothlandia dicta

Liber II - Cap. XXIV

 

Orientalis Gothiae pars est, sic dicta, quasi Gothorum terra vel bona patria. Goth quippe bonum, sive Deum lingua Gothica significat, et landia terram. Est enim multis rationibus bona: bonus in ea populus, boni et securi in circuitu eius portus, bonus et electus in ea ager, bona armentis, equis, bobus, piscatione, venatione, aquis, sylvis, pascuis, pulcherrimo marmore et omnibus rebus humano usui necessariis.

Est in eius boreali parte praeclarum oppidum Visby, in quo est arx munitissima. Fuit haex urbs quondam Gothorum et multarum regionum emporium, tantis opibus et negotiatorum mercimoniis frequens, ut vix illi par in Europa simile haberetur. Confluxere illuc Gothi, Suedi, Russi seu Rutheni, Dani, Prussi, Angli, Scoti, Flandri, Galli, Finni, Vandali, Saxones, Hispani, singulaeque gentes suos proprios vicos et plateas incolentes, nulli praeclusum municipium. Ingredientesque terra et mari omnia pacta invenerunt, donec discordia, quae omnium regnorum et hominum perniciosissima desolatrix est,subverteretur: sicuti infinitae aliae nationes, quae ab initio floruerunt. Extant hodie marmoreae ruinae, quae testantur veterem eius claritatem, amplitudinem et vetustatem. Sunt adhuc testudinatae domus, portae ferreae, cupreae aut aereae fenestrae, olim argentatae atque deauratae argumentum inaestimabilium divitiarum exhibentes. Unde postmodum ortis odiis et dolis, ex tumido earum rerum usu disgregati incolae abierunt in Vandalicas civitates: quae non parum ex opibus huiusmodi hospitum sunt ditate, uti olim Roma Carthagine desolata.

In hanc insulam prima Gothorum armata castra post exitum a sua terra, in Europa et Asia novas terras, ob importabilem gentis suae multitudinem, quaesitura descenderunt. Demum multis seculis evolutis, Longobardi ex Scandiana insula ob similem, vel graviorem causam exeuntes, per hanc insulam in Rugiam agmine vastissimo in exteras regiones abierunt: et tandem regno constituto in Italia sedes firmavere: quod et Paulus Diaconus eorum historicus lib. I attestatur. Praeterea Magnus Rex Suetiae anno Domini M.CC.LXXXVIII sedavit pericolosum bellum quod erat inter cives Visbycenses et plebem illius insulae: permisitque civibus instaurare collapsos muros civitatis, moenibusque et propugnaculis communire. Albertus Rex Suetiae rogatus a principibus inferoris Germaniae, ut a mari eorum ejiceret potentissimos piratas Vitalianos, impignoravit hanc insulam Gotlandiae Magistro Prussiae, pro viginti millibus duplonum, id est nobilionum, quorum summam Regina Margareta eidem succedens, ex Suetia collegit, atque eam insulam regni Suetiae iuribus et proprietatibus restituit, iure perpetuo possidendam. Hancque insulam Saxo Grammaticus, Danorum insignis historicus, in pluribus suis scriptis ad Suetiam sine quavis haesitatione spectare attestatur. Et hoc ex multis argumentis: quia eadem lingua, legibus, consuetudinibus et morum conformitate et vicinitate perpetuo utuntur: etiam quia Gothorum Episcopo Lincopensi, tamquam primo fidei plantatori, sunt subiecti, a quo et Episcopalia iura petunt et consequuntur.

Ab hac etiam insula in omni navigantium controversia, praesertim a consulatu Visbycensi, petitur et datur ius et sententia diffinitiva quid unicuique permittendum, vel auferendum erit. Certe ius hoc mercatorum ac nautarum valde prudenter digestum, citius lites adimit in fluidis aquis, quam aliorum decisio in terra firma.

 

De scopulis lapidosis et via stricta

Liber II - Cap. XXIX

 

Sunt insuper in littoribus Ostrogothorum et Sueonum ingentia saxa, partim apparentia, partimque latentia longissimo ordine, quasi scamna, arte vel industria collocata, vulgariter Idebenckia nominata, super quae infelicissimi naufragantes quandoque sedere solent, mihique, nisi Deus in gravi tempestate anno Domini M.D.XVII opem tulisset, parata fuerunt. Vehementia enim ventorum navis urgebatur in ea latentia saxa, quae velut declives muri oppidorum, vel castrorum longo tractu apparent. In quos lapides, qui negligentia vel inevitabili tempestate inciderint, maxime hostiles classes aviditatem praedae in littoralem populum (satis opulentum) meditantes, profecto omnium infelicissimi reputabuntur, dum terra, marique horribilius, quam in carcere circumdantur inimicis. Terra quidem (qui fugientibus incolis cum armentis, pecudibus, ac supellectili, ob subitum hostilem incursum) famae, quae omnibus hostilior est, et frigore, omni tormento graviore citisime consumentur. Mari etiam, quoniam eo in loco (ut dictum est) saevissima solet esse tempestas, a qua etiam, si arte et labore vellent evadere, naturae tamen severitate resistere non valebunt. Ubique enim praeter aeris impetum (ut dictum est) saxa, seu rupes, in acutum apicem instar turrium elevata, periculum administrant, quae arcuata flexilitate et circuitu, spuma prodente, sagaciter sunt circumeunda.

Solent in his locis stratagematibus utentes bellicae classis praefecti aliquot praeliares naves, vel simulatas, ex industria tempore hostili signis inimicorum ornatis statuere, ut classis hostilis, eisdem visis, securius in periculum ruat. De quibus, quando videlicet sic interceptae sint inimicae naves, patriae annales me tacente attestantur atque hostilia ossa in scopulos disiecta, diligentius quid cavendum sit, aperte demonstrant.

 

De magis et maleficis Finnorum

Liber III - Cap. XVI

 

Quae etiam vis sit magorum et maleficorum in cogendis elementis, tam sua quam aliena manu incantatis, ut mitius, vel rigidius naturalem ordinem temperent, figura superposita parumper ostendit. Hoc praemisso, quod haec extremi Aquilonis regio, Finlandia ac Lapponia, ita erat docta maleficiis olim in paganismo, ac si Zoroastrem Persam in hac damnata disciplina praeceptorem habuisset.

Solebant aliquando Finni inter ceteros gentilitatis errores, negotiatoribus in eorum littoribus contraria ventorum tempestate impeditis, ventum venalem exhibere, mercedeque oblata tres nodos magicos, non cassioticos loro constrictos, eisdem reddere, eo servato moderamine, ut ubi primum dissolverint, ventos haberent placidos: ubi alterum, vehementiores: at ubi tertium laxaverint, ita saevas tempestates se passuros, ut nec oculo extra proram in evitandis scopulis, nec pede in navi ad vel deprimenda, aut in puppi pro clavo dirigendo, integris viribus potirentur. Hique infelicius rem experti sunt, qui vim eiuscemodi nodis per contemptum inesse negarunt. Sed haec gens Aquilonariis arte hac post susceptum Christianismum legis coertione numquam in apero visa est uti.

Praetera Sivaldo Suetico, Haldani Regis aemulo, septem fuere filii tanto veneficiorum usu callentes, ut saepe subiti furoris viribus instincti, solerent ore toruo infremere, scuta morsibus attrectare, torridas fauce pruna absumere, extructa quaevis incendia penetrare, nec posset conceptus dementiae motus alio remedii genere, quam aut vinculorum iniuriis, aut humanae caedis piaculo temperari. [...]

 

Adhuc de sylvestrium hominum ferocitate

Liber IV - Cap. III

 

Versus lacum album extremi Septentrionis, ubi Regis et regni Suetiae dominium latissime extenditur, circumquaque ferocissime gentes habitant, aliis non utentes thoracibus, quam pellibus onagrinis vel alcinis. Similiter et arcubus, ac lanceis minutissimo conto antrorsum retrorsumque obfirmatis. Agilitate enim admiranda (uti superius lib. I de Scricfinnis dictum est) in omne latus se volventes, gyrantesque, quemcumque impetum fallere, vel avertere norunt: idque precipue super cacuminibus vallium perpetua densitate nivium ubique repletis. Fereque de eisdem gentibus expedit hic dicere, quod summus Scytharum philosophus Anacharsis de eorum moribus scripsit, id est, ut neque quispiam, qui ad eos se contulerit, aufugere queat, neque ipsi capi possint, aut ne inveniri quidem, si nolint, atque deprehendi. Siquidem nullae sunt eis urbes, nulla moenia extructa, domos secum ferunt singuli, pedestres sagitarii, nullo pana victitantes, sed ex piscibus et venatione ferarum, pro domibus plaustra habentes, ac tentoria, vel ex induratis animalium coriis, vel arborum codicibus cooperta. Hyeme tamen ad ripas aquarum et aestate inter frutices arborum et opaca loca variata statione quiescunt. Tegumenta capitum pro frequentiori usu habent exuvia anserum, seu anatum sylvestrium ac gallorum, qui, ut cetera volatilia, ibidem res periuntur innumerabili quantitate. Pelles illic pretiosae nimis multiplicatae, potius commutatione rerum, quam usu, numeroque nummorum reperiuntur.

 

De quintuplici lingua Septentrionalium regnorum

Liber IV - Cap. IV

 

Hac diversitate habituum et armorum, declaratur quanta sit differentia et distantia regionum, linguarum, aetatum et exercitiorum. Regiones itaque multae, magnae ac potentes sunt, ut Lapponum, Moscovitarum, Sueonum, Gothorum, Vermorum, Dalensium, Montanorum ac Norvegianorum, quarum amplitudo in longum latumque extensa maior est quam simul sumpta Italia, Hispania ac Gallia, ut Plinius frustra eas non vocaverit, ob incompertam magnitudinem, alterum orbem. Ideoque mirandum non est, quod in ea quintuplicis linguae usus reperiatur, Septentrionalium scilicet Lapponum seu Bothniensium, Moscovitarum, Ruthenorum, Finningorum, Sueonum ac Gothorum et Germanorum.

Aetas vero hominum ibidem in nationibus frigidis eo provenit, ut centum sexaginta et amplius annos vivant, etiam in Anglia et Scotia, ubi quidem venerandus Episcopus David vixit ultra CLXX annos. Exercitia etiam eorum (scilicet solitudines Aquilonis inhabitantium) sunt, ut venationibus et piscaturis intenti, Moscovitarum commutationibus vivant. Finni sive Finningi agriculturae, piscationi ac lignorum dolaturae: Gothi, Sueones, praedictis exercitiis etiam operam praestant: advenae Germani diversis rerum mercimoniis intenti, ex quaestu vivunt, leges terrigenarum acceptant: omniaque que ad mitioris vitae genus spectare videntur, ut pannos sericeos, aureas textutras et vina diversa important

Armorum generibus, quibus et qualibus utantur, partim hic, partim infra et fusius quidem, de campestribus proeliis ostendetur. Hic autem manifestum relinquitur, inter omnes Septentrionales populos in arte sagittatoria Gothos esse expertiores, ac agiliores in ballistis, ut Finni in arcubus comprobantur. Sueones securibus, ac bipennibus, ac hastis proeliari solent. Habitus more vetusto brevis solet esse ac strictus, praeter caligas, quae sunt laxiores. Sueones amplioribus, quasi Germanico ritu, utuntur vestimentis. Moscovitae longis more Graecorum, quorum omnium sunt valde boreales. Sylvestres vero Lappones variarum ferarum pretiosis pellibus, nulla ornatus, sed necessitatis causa, vestiuntur.

 

De commutationibus rerum et mercium sine nummis

Liber IV - Cap. V

 

Cum omnis fraus gravis et detestabilis in omni re pertractatione esse videatur, tamen eo iniquor et importabilior ac amerior est, quo inter simplices populos intentari probatur, maxime falsato vel adulterato numismate interveniente. Propterea gens haec Lapponum sive Bothniensium et sylvestrium loco uti quieta domi ita et reliquo orbi foris ignota censetur. Hoc discrimine falsitatis haud concutit, dum potius re, quam nummo computa respiciens, amoena tranquillitate quod optat acquirit. Et ita strepitum furoris nesciens, sine seditione vivit, sine invidia cohabitat et sine dolo omnia communicat, cui solo contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. Nesciunt populi illi esse lucripetae, ne se aliqua negotiationis calliditate discrucient. Ideo sine tumultu viventes, sic fortunas mediocrium cupiunt, ut sana divitium conscientia non priventur. Quibus insigne piaculum est aliquid rapere, qui nesciunt aliena fraudare. At tamen cum non sint ex omni parte beati, quin alterutrius ope rebusque indigeant pro sua meliori commoditate, idcirco commercia rerum absque pecunia, bonae et fideli permutationi inhaerentes, mutuo consensu nullo communicato sermone, quia gens multiplex est, fideliter agunt: non propter ingenii inopiam et barbaros mores, sed quod linguam habeant peculiarem ceteris vicinis parumper ignotam. Loca quoque constituta vel in campestri planitiae, vel stagnata glacie, singulo anno ad haec peragenda negotia, quasi nundinalia retinent, ut universis exhibeant, quod privatis ingeniis domi, vel foris agnoverint se conquisiuisse. Nec interea ab similibus abstinent commerciis, dum offertur quod cupiunt a alienis. Praesides communi plebis consensus Berchara, id est viros montium appellatos, habent et venerantur, quibus etiam pelles pretiosas, pisciumque multa genera, tam vice tributorum Regi Suetiae pendenda, quam propria liberalitate donata pendunt. Et hi rubeo vestitu prae ceteris agnoscuntur induti. Regi etiam Norvegiae ac Principi Moscovitarum similia tributa pendunt et obtemperant. Bella nunquam, nisi gravi iniuria provocati, in proprios vicinos, vel longe distantes inferunt. Tunque nedum armis quae furor accomodat sed et diris incantationibus inimicos quasi impacabiles adoriuntur, membra hostium in stuporem vertendo, ut nec manum levare, nec ense ferire et vix effugere, eis sit concessum.

 

De conflictu glaciali

Liber XI - Cap. II

 

Neque minori bellandi impetu Sueci ac Gothis contra Moscovitas seu Ruthenos pacta constitute pacis ob ardorem rapinarum in sinibus Finnonici maris violantes, super aperta glacie quam in ipsa solidissima terra confligunt: immo, ut prius dictum est, ubi antea aestivo tempore acerrima commissa sunt bella navalia, eisdem in locis glacie concreta aciebus militari modo instructis, bombardisque ordinatis habentur horrendi conflictus. Adeo solida glacies est in equestribus ac pedestribus turmis sufferendis ampliter vel stricte collocatis. Neque mirum, aut incredibile cuipiam, Latiali praesertim homini videatur, quomodo equorum ungulae in lubrica glacie firmari poterunt, ut nedum impetuosissime cursitent, sed et in gyrum versi atque ad cursum agitati, armatum sustineant pugnatorem. Equi etenim adeo firmati sunt in pedibus adunco ferro et clavis acutis ut nusquam quantuncunque plana sit glaciens, sessori de lapsu sit formidandum: immo talibus equorum ferramentis glacialia frusta impetu fugientes excisa, in faciem immituntur insequentis, ut illico moribundus corruat, vel vulnus recipiat non facile curandum.

© 2026 Forum Mare Balticum e.V.